함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ioel , CAPITULUM 3

1

Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt;

2

sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

3

Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi;

4

sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

5

Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.