함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Isaias , CAPITULUM 20

1

In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam,

2

in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: "Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis". Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.

3

Et dixit Dominus: "Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam,

4

sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti.

5

Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua.

6

Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: "Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?"".