함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Isaias , CAPITULUM 21

1

Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili.

2

Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci.

3

Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem.

4

Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.

5

Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum.

6

Haec enim dixit mihi Dominus: "Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet.

7

Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu".

8

Et clamavit speculator: "Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.

9

Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum". Et respondit et dixit: "Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram".

10

Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.

11

Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: "Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?".

12

Dixit custos: "Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite".

13

Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim.

14

Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti:

15

a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii.

16

Quoniam haec dicit Dominus ad me: "Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;

17

et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est".