함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Isaias , CAPITULUM 4

1

Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: "Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum".

2

In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel.

3

Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem.

4

Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris,

5

et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio,

6

et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.