함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Isaias , CAPITULUM 48

1

Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia.

2

De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius.

3

Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.

4

Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.

5

Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: "Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista".

6

Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis.

7

Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: "Ecce ego cognovi ea".

8

Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris.

9

Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te.

10

Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis.

11

Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.

12

Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.

13

Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul.

14

Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis.

15

Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius.

16

Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.

17

Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas.

18

Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris;

19

et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.

20

Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: "Redemit Dominus servum suum Iacob".

21

Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae.

22

Non est pax impiis, dicit Dominus.