Vulgata
Paralipomenon I, CAPITULUM 10
Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe;
cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.
Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis;
et dixit Saul ad armigerum suum: "Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi". Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum;
quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est.
Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis domus illius pariter concidit.
Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis.
Die igitur altero venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe;
cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis.
Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon.
Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul,
consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit
nec quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai.