함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Machabaeorum II, CAPITULUM 1

1

Fratribus, qui sunt per Aegyp tum, Iudaeis salutem dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem bonam.

2

Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium;

3

et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volenti;

4

et adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem;

5

et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo.

6

Et nunc hic sumus orantes pro vobis.

7

Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra et a regno

8

et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem; et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes.

9

Et nunc ut frequentetis dies Scenopegiae mensis Casleu,

10

anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem.

11

De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus;

12

ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem.

13

Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae.

14

Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine.

15

Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus,

16

aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.

17

Per omnia benedictus Deus, qui tradidi

18

Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia.

19

Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.

20

Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad ignem.

21

Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita.

22

Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.

23

Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur sacrificium: et sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus ut Nehemias.

24

Erat autem oratio hunc habens modum: "Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus,

25

solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos,

26

accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica.

27

Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.

28

Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.

29

Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses".

30

Sacerdotes autem psallebant hymnos.

31

Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi

32

quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est.

33

Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii,

34

circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit.

35

Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat.

36

Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures Nephthai.