Vulgata
Ieremias, CAPITULUM 1
Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin.
Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae, in tertio decimo anno regni eius.
Et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iudae, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae, usque ad transmigrationem Ierusalem in mense quinto.
Et factum est verbum Domini ad me dicens:
"Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam gentibus dedi te".
Et dixi: "Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum".
Et dixit Dominus ad me: "Noli dicere: "Puer sum", quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris.
Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te", dicit Dominus.
Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: "Ecce dedi verba mea in ore tuo;
ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes".
Et factum est verbum Domini ad me dicens: "Quid tu vides, Ieremia?". Et dixi: "Virgam amygdali vigilantis ego video".
Et dixit Dominus ad me: "Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud".
Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: "Quid tu vides?". Et dixi: "Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis".
Et dixit Dominus ad me: "Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae;
quia ecce ego convocabo omnia regna aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem et contra omnes muros eius in circuitu et contra universas urbes Iudae;
et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me et incensum obtulerunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum.
Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum.
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae;
et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te".