함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ioannis I, CAPITULUM 5

1

Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.

2

In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.

3

Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,

4

quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.

5

Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?

6

Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas.

7

Quia tres sunt, qui testificantur:

8

Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.

9

Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.

10

Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.

11

Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est.

12

Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.

13

Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei.

14

Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.

15

Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.

16

Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.

17

Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.

18

Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.

19

Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est.

20

Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna.

21

Filioli, custodite vos a simulacris!