함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Regum I, CAPITULUM 4

1

Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel.

2

Et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdos;

3

Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae; Iosaphat filius Ahilud cancellarius;

4

Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes;

5

Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis;

6

et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa.

7

Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant.

8

Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim;

9

Bendecar in Maces et in Salebim et in Bethsames et in Elon et in Bethanan;

10

Benhesed in Aruboth, ipsius erat Socho et omnis terra Epher;

11

Benabinadab, cuius omnis regio Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem;

12

Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam;

13

Bengaber in Ramoth Galaad habebat villas Iair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas;

14

Ahinadab filius Addo praeerat in Mahanaim;

15

Achimaas in Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio;

16

Baana filius Chusai in Aser et in Baloth;

17

Iosaphat filius Pharue in Issachar;

18

Semei filius Ela in Beniamin;

19

Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorraei et Og regis Basan, ut praefectus unus, qui erat in terra.

20

Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes atque laetantes.