함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Machabaeorum I, CAPITULUM 11

1

Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo.

2

Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.

3

Cum autem introiret civitatem, Ptolemaeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus.

4

Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius.

5

Et narraverunt regi, quae fecit Ionathas, ut vituperarent eum; et tacuit rex.

6

Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se salutaverunt et dormierunt illic.

7

Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleutherus, et reversus est in Ierusalem.

8

Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala.

9

Et misit legatos ad Demetrium dicens: "Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui;

10

paenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere".

11

Et vituperavit eum, propterea quod concupisceret regnum eius.

12

Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum.

13

Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae.

14

Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus, quia rebellabant, qui erant de locis illis;

15

et audivit Alexander et venit ad eum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum.

16

Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autem Ptolemaeus exaltatus est.

17

Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri et misit Ptolemaeo.

18

Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia; et qui erant in munitionibus, perierunt ab his, qui erant in munitionibus.

19

Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.

20

In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas.

21

Et abierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem.

22

Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato.

23

Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo

24

et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius.

25

Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.

26

Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum

27

et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.

28

Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.

29

Et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes:

30

Rex Demetrius fratri Ionathae salutem et genti Iudaeorum.

31

Exemplum epistulae, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, scripsimus et ad vos, ut sciretis:

32

“Rex Demetrius Lastheni patri salutem.

33

Genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.

34

Statuimus ergo illis fines Iudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae sunt Iudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus in Hierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos de fructibus terrae et pomorum;

35

et alia, quae ad nos pertinent ex hoc tempore decimarum et tributorum pertinentium ad nos, et salis stagna et pertinentes ad nos coronas, omnia ipsis concedimus.

36

Et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.

37

Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri”".

38

Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius.

39

Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri;

40

et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis.

41

Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem et qui in praesidiis erant, quia impugnabant Israel.

42

Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: "Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum;

43

nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros, quia discessit omnis exercitus meus".

44

Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.

45

Et convenerunt, qui erant de civitate, centum viginti milia virorum, et volebant interficere regem;

46

et fugit rex in aulam, et occupaverunt, qui erant de civitate, itinera civitatis et coeperunt pugnare.

47

Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die centum milia hominum.

48

Et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in die illa et liberaverunt regem.

49

Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes:

50

Da nobis dextras, et cessent Iudaei oppugnare nos et civitatem.

51

Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa.

52

Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra in conspectu eius.

53

Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.

54

Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema.

55

Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit.

56

Et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam.

57

Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: "Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis".

58

Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream.

59

Et Simonem fratrem eius constituit ducem a descensu Tyri usque ad fines Aegypti.

60

Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.

61

Et abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; et obsedit eam et succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea.

62

Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum.

63

Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;

64

et occurrit illis, fratrem autem suum Simonem reliquit in regione.

65

Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos.

66

Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis; et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium.

67

Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campo Asor.

68

Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.

69

Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium.

70

Et fugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus.

71

Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit.

72

Et reversus est ad eos in proelium et convertit eos in fugam; et fugerunt.

73

Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic.

74

Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem.