함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Machabaeorum I, CAPITULUM 12

1

Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam;

2

et ad Spartiatas et ad alia loca misit epistulas secundum eadem.

3

Et abierunt Romam et intraverunt curiam et dixerunt: “Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos renovare amicitiam et societatem secundum pristinum”.

4

Et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iudae cum pace.

5

Et hoc est exemplum epistularum, quas scripsit Ionathas Spartiatis:

6

Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem.

7

Iampridem missae erant epistulae ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subiectum est.

8

Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore; et accepit epistulas, in quibus significabatur de societate et amicitia.

9

Nos igitur, cum nullo horum indigeremus, exhortationem habentes sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,

10

tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.

11

Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum.

12

Laetamur itaque de gloria vestra.

13

Nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia; et impugnaverunt nos reges, qui sunt in circuitu nostro.

14

Noluimus ergo vobis molesti esse et ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis;

15

habemus enim de caelo auxilium, quod nos adiuvat, et liberati sumus nos ab inimicis nostris, et humiliati sunt inimici nostri.

16

Elegimus itaque Numenium Antiochi filium et Antipatrem Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam;

17

mandavimus itaque eis, ut veniant etiam ad vos et salutent vos et reddant vobis epistulas nostras de innovatione et fraternitate nostra.

18

Et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec".

19

Et hoc est rescriptum epistularum, quas miserunt Oniae:

20

Arius rex Spartiatarum Oniae sacerdoti magno salutem.

21

Inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quod sunt de genere Abraham.

22

Et nunc, ex quo haec cognovimus, bene facietis scribentes nobis de pace vestra.

23

Sed et nos rescribimus vobis. Pecora vestra et possessiones vestrae nostrae sunt; et, quae nostra, vestra sunt. Mandamus itaque, ut annuntient vobis secundum haec".

24

Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum.

25

Et exiit ab Ierusalem et occurrit eis in Amathitem regionem; non enim dedit eis spatium, ut ingrederentur regionem eius.

26

Et misit speculatores in castra eorum, et reversi renuntiaverunt ei quod ita constituunt supervenire illis nocte.

27

Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum.

28

Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et timuerunt et formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis.

29

Ionathas autem et, qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane; videbant enim luminaria ardentia.

30

Et insecutus est eos Ionathas et non comprehendit eos; transierant enim flumen Eleutherum.

31

Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et percussit eos et accepit spolia eorum.

32

Et iunxit et venit Damascum et perambulabat omnem regionem illam.

33

Simon autem exiit et venit usque ad Ascalonem et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam;

34

audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii, et posuit ibi custodes, ut custodirent eam.

35

Et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea

36

et altius extollere muros Ierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, ut neque emant neque vendant.

37

Et convenerunt, ut aedificarent civitatem; et cecidit de muro, qui erat super torrentem a subsolano, et reparavit eum, qui vocatur Chaphenatha.

38

Et Simon aedificavit Adida in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras.

39

Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extendere manum in Antiochum regem.

40

Et veritus est, ne forte non permitteret eum Ionathas et ne forte pugnaret adversus eum, et quaerebat comprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethsan.

41

Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethsan.

42

Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo et extendere in eum manus timuit

43

et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi.

44

Et dixit Ionathae: "Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit?

45

Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni".

46

Et credidit ei et fecit, sicut dixit, et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iudae.

47

Retinuit autem secum tria milia virorum, ex quibus remisit in Galilaeam duo milia; mille autem venerunt cum eo.

48

Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas Ptolemenses et comprehenderunt eum; et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.

49

Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilaeam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Ionathae.

50

At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant conglobati parati in proelium.

51

Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt;

52

illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae et planxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit Israel luctu magno.

53

Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitu eorum, conterere eos; dixerunt enim:

54

“Non habent principem et adiuvantem; nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum".