Vulgata
Machabaeorum I, CAPITULUM 2
In diebus illis surrexit Mattha thias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin.
Et habebat filios quinque: Ioannem, qui cognominabatur Gaddis,
et Simonem, qui vocabatur Thasi,
et Iudam, qui vocabatur Maccabaeus,
et Eleazarum, qui vocabatur Abaran, et Ionathan, qui vocabatur Apphus.
Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem,
et dixit: "Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum.
Factum est templum eius sicut homo ignobilis,
vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
Quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius?
Omnis ornatus eius ablatus est; quae erat libera, facta est ancilla.
Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.
Ut quid nobis adhuc vita?".
Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.
Et venerunt, qui ex rege compellebant discessionem, in civitatem Modin, ut sacrificarent.
Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt.
Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixerunt Matthathiae: "Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatus filiis et fratribus.
Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis".
Et respondit Matthathias et dixit magna voce: "Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius,
et ego et filii mei et fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum.
Propitius sit nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes.
Non audiemus verba regis, ut praetereamus officium nostrum dextra vel sinistra".
Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis.
Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore et aram destruxit;
et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zambri filio Salom.
Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: "Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me".
Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate.
Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi,
ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala.
Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto.
Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
et dixerunt ad eos: "Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis".
Et dixerunt: "Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum".
Et concitaverunt adversus eos proelium.
Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos nec oppilaverunt loca occulta
dicentes: "Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos".
Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
Et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde;
et dixit vir proximo suo: "Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra".
Et cogitaverunt in die illa dicentes: "Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis".
Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege;
et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum.
Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent.
Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras;
et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.
Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum;
et obtinuerunt legem de manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori.
Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: "Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis.
Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum.
Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum.
Abraham, nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam?
Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti.
Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni.
Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in Israel.
Chaleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem.
David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula.
Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum.
Ananias et Azarias et Misael credentes liberati sunt de flamma.
Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum, non infirmabuntur.
Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes;
hodie extolletur et cras non invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit.
Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis.
Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper; ipse erit vobis pater.
Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi.
Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;
retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis".
Et benedixit eos et appositus est ad patres suos.
Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.