함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Samuelis I, CAPITULUM 11

1

Ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: "Habeto nos foederatos, et serviemus tibi".

2

Et respondit ad eos Naas Ammonites: "In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel".

3

Et dixerunt ad eum seniores Iabes: "Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te".

4

Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit.

5

Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: "Quid habet populus quod plorat?". Et narraverunt ei verba virorum Iabes.

6

Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis.

7

Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: "Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius". Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.

8

Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia.

9

Et dixit nuntiis, qui venerant: "Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol". Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt

10

et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis".

11

Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.

12

Et ait populus ad Samuel: "Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos".

13

Et ait Saul: "Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel”.

14

Dixit autem Samuel ad populum: "Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum".

15

Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.