Vulgata
Samuelis I, CAPITULUM 4
Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthim in pu gnam; et egressus est Israel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta Abenezer. Porro Philisthim venerunt in Aphec
et instruxerunt aciem contra Israel. Crescente autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis; et caesi sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum.
Et reversus est populus ad castra, dixeruntque maiores natu de Israel: "Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum".
Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees.
Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.
Et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque: "Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum?". Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
Timueruntque Philisthim dicentes: "Venit Deus in castra!". Et ingemuerunt dicentes:
Vae nobis! Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Vae nobis! Quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum? Hi sunt dii, qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto.
Confortamini et estote viri, Philisthim, ne serviatis Hebraeis, sicut illi servierunt vobis. Estote viri et bellate!".
Pugnaverunt ergo Philisthim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum; et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta milia peditum.
Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
Currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput.
Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas.
Et audivit Heli sonitum clamoris dixitque: "Quis est hic sonitus tumultus huius?". At ille festinavit et venit et nuntiavit Heli.
Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat.
Et dixit ad Heli: "Ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie". Cui ille ait: "Quid actum est, fili mi?".
Respondens autem, qui nuntiabat: "Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est".
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis.
Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti.
In ipso autem momento mortis eius dixerunt ei, quae stabant circa eam: "Ne timeas, quia filium peperisti". Quae non respondit eis neque animadvertit.
Et vocavit puerum Ichabod dicens: "Translata est gloria de Israel!", quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo.
Et ait: "Translata est gloria ab Israel, eo quod capta est arca Dei!".