함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Paralipomenon II, CAPITULUM 11

1

Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.

2

Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens:

3

Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:

4

Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate". Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.

5

Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda.

6

Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue,

7

Bethsur quoque et Socho et Odollam

8

necnon Geth et Maresa et Ziph,

9

sed et Aduram et Lachis et Azeca,

10

Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.

11

Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini.

12

Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.

13

Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis.

14

Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.

15

Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat.

16

Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum.

17

Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.

18

Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai,

19

quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom.

20

Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith.

21

Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.

22

Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat.

23

Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.