Vulgata
Paralipomenon II, CAPITULUM 12
Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et conforta tum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo.
Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem - quia peccaverunt Domino -
cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Socciitae et Aethiopes.
Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Ierusalem.
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudae, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: "Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac".
Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: "Iustus est Dominus!".
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: "Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac.
Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum".
Ascendit itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon.
Pro quibus fecit rex Roboam aeneos et tradidit illos principibus cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
Cumque introiret rex domum Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant eos ad armamentarium suum.
Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.
Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis.
Fecit autem malum et non praeparavit cor suum, ut quaereret Dominum.
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
Et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David; et regnavit Abia filius eius pro eo.