함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Paralipomenon II, CAPITULUM 27

1

Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.

2

Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.

3

Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.

4

Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres.

5

Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio.

6

Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

7

Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae.

8

Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.

9

Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.