함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ad Corinthios II, CAPITULUM 12

1

Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini.

2

Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim - sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit - raptum eiusmodi usque ad tertium caelum.

3

Et scio huiusmodi hominem - sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit -

4

quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.

5

Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.

6

Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me,

7

et ex magnitudine revelationum. Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus Satanae, ut me colaphizet, ne extollar.

8

Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me;

9

et dixit mihi: "Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur". Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

10

Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum.

11

Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum;

12

signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et virtutibus.

13

Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.

14

Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis; non enim quaero, quae vestra sunt, sed vos; nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.

15

Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Si plus vos diligo, minus diligar?

16

Esto quidem, ego vos non gravavi; sed cum essem astutus, dolo vos cepi.

17

Numquid per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni vos?

18

Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis?

19

Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem.

20

Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint;

21

ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt.