함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ad Corinthios II, CAPITULUM 2

1

Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;

2

si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?

3

Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.

4

Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius in vos.

5

Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.

6

Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,

7

ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.

8

Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;

9

ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis.

10

Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,

11

ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes eius.

12

Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,

13

non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.

14

Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.

15

Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:

16

aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?

17

Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.