Vulgata
Ad Corinthios II, CAPITULUM 8
Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae,
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;
quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam.
Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis.
Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans;
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore;
nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis.
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet.
Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate
in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:
Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit.
Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
- non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram -
devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis;
providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.
Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.