함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Regum II, CAPITULUM 8

1

Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: "Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis".

2

Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim septem annis.

3

Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis.

4

Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens: "Narra mihi omnia magnalia, quae fecit Eliseus".

5

Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: "Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus".

6

Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum dicens: "Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens".

7

Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes: "Venit vir Dei huc".

8

Et ait rex ad Hazael: "Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?".

9

Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: "Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: “Si sanari potero de infirmitate mea hac?”".

10

Dixitque ei Eliseus: "Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur".

11

Stetitque facies eius, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei.

12

Cui Hazael ait: "Quare dominus meus flet?". At ille respondit: "Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes".

13

Dixitque Hazael: "Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam?". Et ait Eliseus: "Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore".

14

Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: "Quid tibi dixit Eliseus?". At ille respondit: "Dixit mihi: Recipies sanitatem".

15

Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et intinxit aqua et expandit super faciem eius, et mortuus est; regnavitque Hazael pro eo.

16

Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel - Iosaphat autem erat rex Iudae - regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae.

17

Triginta duorum erat annorum, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.

18

Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino.

19

Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus.

20

In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem.

21

Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua.

22

Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.

23

Reliqua autem gestorum Ioram et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

24

Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.

25

Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae.

26

Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel.

27

Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit.

28

Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram.

29

Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat.