함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Regum II, CAPITULUM 9

1

Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: "Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad.

2

Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum.

3

Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: "Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel". Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes".

4

Abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad

5

et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: "Verbum mihi ad te, princeps". Dixitque Iehu: "Ad quem ex omnibus nobis?". At ille dixit: "Ad te, o princeps".

6

Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: "Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel.

7

Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.

8

Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel.

9

Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahiae.

10

Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam". Aperuitque ostium et fugit.

11

Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: "Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te?". Qui ait eis: "Nostis hominem et loquelam eius".

12

At illi responderunt: "Mendacium! Narra nobis!". Qui ait eis: "Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel”".

13

Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: "Regnavit Iehu!".

14

Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae

15

et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: "Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel".

16

Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram.

17

Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: "Video ego globum". Dixitque Ioram: "Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?”".

18

Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: "Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia?". Dixitque ei Iehu: "Quid tibi et paci? Transi et sequere me". Nuntiavit quoque speculator dicens: "Venit nuntius ad eos et non revertitur".

19

Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: "Haec dicit rex: Num pax est?". Et ait Iehu: "Quid tibi et paci? Transi et sequere me".

20

Nuntiavit autem speculator dicens: "Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur".

21

Et ait Ioram: "Iunge currum!". Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis.

22

Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: "Estne pax, Iehu?". At ille respondit: "Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent!".

23

Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: "Insidiae, Ochozia!".

24

Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo.

25

Dixitque Iehu ad Badacer ducem: "Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens:

26

“Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini".

27

Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan; persecutusque est eum Iehu et ait: "Etiam hunc percutite!". Et percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam. Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.

28

Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David.

29

Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam.

30

Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram

31

ingredientem Iehu per portam et ait: "Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum?".

32

Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: "Quis est mecum, quisnam?". Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.

33

At ille dixit eis: "Praecipitate eam deorsum!". Et praecipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui conculcaverunt eam.

34

Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait: "Ite, videte maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis est".

35

Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus.

36

Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: "Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel;

37

et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Iezrahel, ita ut non dicatur: “Haeccine est illa Iezabel”".