함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Samuelis II, CAPITULUM 11

1

Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem.

2

Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde.

3

Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier; nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriae Hetthaei.

4

Missis itaque David nuntiis, tulit eam; quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea, quae se sanctificaverat ab immunditia sua.

5

Et reversa est domum suam; cum autem concepisset, mittens nuntiavit David et ait: "Concepi".

6

Misit autem David ad Ioab dicens: "Mitte ad me Uriam Hetthaeum". Misitque Ioab Uriam ad David,

7

et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum;

8

et dixit David ad Uriam: "Descende in domum tuam et lava pedes tuos". Et egressus est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius.

9

Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam.

10

Nuntiatumque est David a dicentibus: "Non ivit Urias ad domum suam". Et ait David ad Uriam: "Numquid non de via venisti? Quare non descendisti ad domum tuam?".

11

Et ait Urias ad David: "Arca et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc!".

12

Ait ergo David ad Uriam: "Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te". Mansit Urias in Ierusalem die illa et altera.

13

Vocavit enim eum David, ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit.

14

Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae

15

scribens in epistula: "Ponite Uriam in prima acie, ubi fortissimum est proelium, et recedite ab eo, ut percussus intereat".

16

Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco, quo sciebat viros esse fortissimos.

17

Egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab; et ceciderunt de populo, de servis David, et mortuus est etiam Urias Hetthaeus.

18

Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio;

19

praecepitque nuntio dicens: "Cum compleveris universos sermones proelii ad regem,

20

si eum videris indignari et dixerit: “Quare accessistis ad urbem, ut proeliaremini? An ignorabatis quod desuper ex muro tela mittantur?

21

Quis percussit Abimelech filium Ierobbaal? Nonne mulier misit super eum molam versatilem de muro, et mortuus est in Thebes? Quare iuxta murum accessistis?", dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit".

22

Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat Ioab.

23

Et dixit nuntius ad David: "Quia praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum, nos, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.

24

Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est".

25

Et dixit David ad nuntium: "Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum".

26

Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum.

27

Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino.