Vulgata
Actus Apostolorum, CAPITULUM 20
Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.
Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam;
cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam.
Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade;
nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati;
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus.
Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: "Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est!".
Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.
Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere.
Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen
et inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.
Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis.
A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae.
Qui cum venissent ad eum, dixit eis: "Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum;
quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos,
testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum.
Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans,
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent.
Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum;
quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium;
non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi;
et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi;
ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: "Beatius est magis dare quam accipere!"".
Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.
Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.