함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Baruch, CAPITULUM 3

1

Domine omnipotens, Deus Is rael, anima in angustiis et spiri tus anxius clamat ad te.

2

Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo;

3

quia tu sedens es in aeternum, et nos pereuntes in aeternum.

4

Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala.

5

Noli memor esse iniquitatum patrum nostrorum, sed memor esto manus tuae et nominis tui in hoc tempore,

6

quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine,

7

quia propter hoc dedisti timorem tuum in cor nostrum, ut invocaremus nomen tuum; et laudabimus te in captivitate nostra, quia avertimus a corde nostro omnem iniquitatem patrum nostrorum, qui peccaverunt in conspectu tuo.

8

Ecce nos hodie in captivitate nostra, quo nos dispersisti in opprobrium et in maledictum et in expiationem, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui discesserunt a Domino Deo nostro".

9

Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam.

10

Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicorum?

11

Inveterasti in terra aliena, coinquinatus es mortuis, reputatus es cum eis, qui apud inferos sunt.

12

Dereliquisti fontem sapientiae!

13

Si in via Dei ambulasses, habitasses in pace in aeternum.

14

Disce, ubi sit prudentia, ubi fortitudo, ubi sit intellectus, ut scias simul, ubi sit longiturnitas dierum et vita, ubi sit lumen oculorum et pax.

15

Quis invenit locum eius? Et quis intravit in thesauros eius?

16

Ubi sunt principes gentium et qui dominantur bestiis, quae sunt super terram,

17

qui in avibus caeli ludunt,

18

qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, neque est finis acquisitionis eorum; qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inquisitio operum illorum?

19

Exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.

20

Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram; viam autem disciplinae non cognoverunt

21

nec intellexerunt semitas eius; neque susceperunt eam filii eorum, a via eorum longe facti sunt.

22

Neque audita est in Chanaan neque visa est in Theman.

23

Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius.

24

O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius!

25

Magnus est et non habet finem, excelsus est et immensus.

26

Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.

27

Non illos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis;

28

et perierunt, quia non habuerunt prudentiam, perierunt propter insipientiam suam.

29

Quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus?

30

Quis transfretavit mare et invenit eam et apportabit eam auro electo?

31

Non est qui noverit viam eius, neque qui cogitet semitam eius.

32

Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in aeternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus;

33

qui mittit lumen et vadit, vocavit illud, et oboedivit ei in tremore.

34

Stellae autem splenduerunt in custodiis suis et laetatae sunt.

35

Vocavit eas, et dixerunt: “Adsumus”; luxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas.

36

Hic est Deus noster, non aestimabitur alter adversus eum.

37

Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo.

38

Post haec super terram visa est et inter homines conversata est.