함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Deuteronomium, CAPITULUM 22

1

Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo;

2

si autem non est prope frater tuus nec nosti eum, duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat.

3

Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te.

4

Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.

5

Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec.

6

Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis,

7

sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.

8

Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps ruente.

9

Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.

10

Non arabis in bove simul et asino.

11

Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.

12

Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris.

13

Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam

14

imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: “Uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem”,

15

tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt,

16

et dicet pater: “Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit,

17

imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae”. Expandent vestimentum coram se nioribus civitatis.

18

Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum

19

condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.

20

Quod si verum est, quod obicit, et non est in puella inventa virginitas,

21

educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui.

22

Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel.

23

Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et concubuerit cum illa,

24

educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui.

25

Sin autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus;

26

puella nihil patietur nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra fratrem suum et occidit eum, ita et puella perpessa est:

27

sola erat in agro, clamavit puella desponsata, et nullus affuit, qui liberaret eam.

28

Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit,

29

dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.