함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Exodus, CAPITULUM 11

1

Et dixit Dominus ad Moy sen: "Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.

2

Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;

3

dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis". Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo.

4

Et ait Moyses: "Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum;

5

et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.

6

Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est.

7

Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.

8

Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar". Et exivit a pharaone iratus nimis.

9

Dixit autem Dominus ad Moysen: "Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti".

10

Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.