함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Exodus, CAPITULUM 15

1

Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: "Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!

2

Fortitudo mea et robur meum Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum!

3

Dominus quasi vir pugnator; Dominus nomen eius!

4

Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro.

5

Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.

6

Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine, dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7

Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.

8

Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari.

9

Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!".

10

Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11

Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?

12

Extendisti manum tuam, devoravit eos terra.

13

Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum.

14

Attenderunt populi et commoti sunt, dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae.

15

Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16

Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17

Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae.

18

Dominus regnabit in aeternum et ultra!".

19

Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius.

20

Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21

quibus praecinebat dicens: "Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!".

22

Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.

23

Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).

24

Et murmuravit populus contra Moysen dicens: "Quid bibemus?".

25

At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum

26

dicens: "Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus".

27

Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.