Vulgata
Exodus, CAPITULUM 16
Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti.
Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine,
dixeruntque filii Israel ad eos: "Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame?".
Dixit autem Dominus ad Moysen: "Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.
Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies".
Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: "Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti;
et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos?".
Et ait Moyses: "Dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate, eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum".
Dixitque Moyses ad Aaron: "Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum".
Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube.
Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram.
Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: "Manhu?" (quod significat: "Quid est hoc?"). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: "Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.
Hic est sermo, quem praecepit Dominus: "Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic tolletis"".
Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius plus, alius minus.
Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt.
Dixitque Moyses ad eos: "Nullus relinquat ex eo in mane".
Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus atque computruit; et iratus est contra eos Moyses.
Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol, liquefiebat.
In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi.
Qui ait eis: "Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane".
Feceruntque ita, ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Dixitque Moyses: "Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro.
Sex diebus colligite; in die autem septimo sabbatum est Domino, idcirco non invenietur in eo".
Venitque septima dies; et egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt.
Dixit autem Dominus ad Moysen: "Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?
Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo".
Et sabbatizavit populus die septimo.
Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.
Dixit autem Moyses: "Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti"".
Dixitque Moyses ad Aaron: "Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras".
Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum.
Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.
Gomor autem decima pars est ephi.