Vulgata
Exodus, CAPITULUM 20
Locutusque est Deus cunctos sermones hos:
Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
Non habebis deos alienos coram me.
Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra.
Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,
et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Memento, ut diem sabbati sanctifices.
Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;
septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.
Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Non occides.
Non moechaberis.
Non furtum facies.
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt".
Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
dicentes Moysi: "Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur".
Et ait Moyses ad populum: "Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis".
Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
Dixit praeterea Dominus ad Moysen: "Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.
Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis.
Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi.
Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.