Vulgata
Exodus, CAPITULUM 36
Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.
Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant.
Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario
et dixerunt Moysi: "Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere".
Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: "Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario". Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita;
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum.
Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit.
Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter.
Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur.
Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum.
Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum;
unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga.
Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim.
Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur;
et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum.
Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.
Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes.
Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi.
E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus.
Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas
cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas.
Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas
et duas alias per singulos angulos habitaculi retro;
quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis,
ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis.
Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi
et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare.
Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret.
Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.
Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis;
et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.
Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;
et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.