함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Exodus, CAPITULUM 38

1

Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine,

2

cuius cornua de angulis procedebant; operuitque illud laminis aeneis.

3

Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula.

4

Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius,

5

fusis quattuor anulis per totidem craticulae summitates, ad immittendos vectes ad portandum.

6

Quos et ipsos fecit de lignis acaciae et operuit laminis aeneis;

7

induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum.

8

Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi conventus.

9

Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum;

10

columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli earum argentei.

11

Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant.

12

In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei.

13

Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria,

14

e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus;

15

et in parte altera ­ quia inter utraque introitum tabernaculi fecit ­ quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem.

16

Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat.

17

Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis.

18

Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.

19

Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento.

20

Paxillos quoque habitaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.

21

Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis.

22

Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iudae fecit cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi,

23

iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan fabro et polymitario atque plumario ex hyacintho, purpura, cocco et bysso.

24

Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sicli sanctuarii.

25

Argentum autem eorum, qui in congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli sanctuarii.

26

Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.

27

De talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas supputatis.

28

De mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis fecit uncos columnarum et vestivit capita earum et cinxit eas argento.

29

Aeris quoque oblata sunt septuaginta talenta et duo milia et quadringenti sicli,

30

ex quibus fecit bases in introitu tabernaculi conventus et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent,

31

et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et omnes paxillos habitaculi atque atrii per gyrum.