함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ezechiel, CAPITULUM 37

1

Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus,

2

et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer.

3

Et dixit ad me: "Fili hominis, putasne vivent ossa ista?". Et dixi: "Domine, tu nosti".

4

Et dixit ad me: "Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.

5

Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis,

6

et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus".

7

Et prophetavi, sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam.

8

Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, sed spiritum non habebant.

9

Et dixit ad me: "Vaticinare ad spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, ut reviviscant".

10

Et prophetavi, sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

11

Et dixit ad me: "Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: "Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus".

12

Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel;

13

et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus.

14

Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio", ait Dominus Deus.

15

Et factus est sermo Domini ad me dicens:

16

"Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius.

17

Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unionem in manu tua.

18

Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: "Nonne indicas nobis, quid in his tibi velis?",

19

loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea.

20

Erunt autem ligna, super quae scripseris, in manu tua in oculis eorum,

21

et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam

22

et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna.

23

Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.

24

Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.

25

Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum.

26

Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum,

27

et erit habitaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus;

28

et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum".