함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ezechiel, CAPITULUM 43

1

Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem,

2

et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius.

3

Et vidi visionem secundum speciem, quam videram, quando venit, ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum, quem videram iuxta fluvium Chobar; et cecidi super faciem meam.

4

Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem.

5

Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce repleta erat gloria Domini domus.

6

Et audivi loquentem ad me de domo, cum vir staret iuxta me,

7

et dixit ad me: "Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum,

8

qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos, et paries erat inter me et eos, et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt; propter quod consumpsi eos in ira mea.

9

Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et cadavera regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.

10

Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam.

11

Et si erubuerint ex omnibus, quae fecerunt, describe domum et supellectilem eius, exitus et introitus, et omnem figuram eius et universa praecepta eius et omnes leges eius ostende eis et scribes oculis eorum, ut custodiant omnem figuram eius et omnia praecepta illius et faciant ea.

12

Ista est lex domus in summitate montis: omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum sunt; haec est ergo lex domus".

13

Istae autem mensurae altaris in cubitis, cubitus habebat cubitum et palmum; fossae in circuitu eius erat cubitus in altitudine et cubitus in latitudine; et saepto eius ad marginem eius in circuitu palmus unus. Haec autem erat altitudo altaris:

14

de fossa terrae usque ad crepidinem inferiorem duo cubiti, et latitudo cubiti unius; et a crepidine minore usque ad crepidinem maiorem quattuor cubiti, et latitudo unius cubiti.

15

Ipse autem focus quattuor cubitorum, et a foco usque sursum cornua quattuor.

16

Et focus duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus.

17

Et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim cubitos latitudinis in quattuor angulis eius; et saeptum in circuitu eius dimidii cubiti, et fossa eius unius cubiti per circuitum; gradus autem eius versi ad orientem.

18

Et dixit ad me: "Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris: in qua die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis,

19

dabis sacerdotibus levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut ministrent mihi, vitulum de armento pro peccato.

20

Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua eius et super quattuor angulos crepidinis et super saeptum in circuitu et mundabis illud et expiabis.

21

Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in destinato loco domus extra sanctuarium.

22

Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo.

23

Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum et arietem de grege immaculatum;

24

et offeres eos in conspectu Domini, et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino.

25

Septem diebus facies hircum pro peccato cotidie, et vitulum de armento et arietem de pecoribus immaculatos offerent.

26

Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et consecrabunt illud.

27

Expletis autem diebus, in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et pacifica, et placatus ero vobis", ait Dominus Deus.