Vulgata
Osee, CAPITULUM 11
Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.
Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant.
Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.
Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.
Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum.
Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.
Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.
Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.
Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente.
Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.