Vulgata
Osee, CAPITULUM 12
Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis" C.
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert.
Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo.
Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius.
"Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper".
Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit.
Et dixit Ephraim: "Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi".
"Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus.
Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines".
Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.
Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit.
Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est.
Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.