Vulgata
Osee, CAPITULUM 14
Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.
Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: "Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus".
"Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur".
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.