함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Iob, CAPITULUM 22

1

Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:

2

Numquid Deo prodesse potest homo, cum vix intellegens sibi ipse proderit?

3

Quid prodest Omnipotenti, si iustus fueris, aut quid ei confers, si immaculatam feceris viam tuam?

4

Numquid pro tua pietate arguet te et veniet tecum in iudicium?

5

Et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas?

6

Sumpsisti enim pignori fratres tuos sine causa et nudos spoliasti vestibus.

7

Aquam lasso non dedisti et esurienti cohibuisti panem.

8

Numquid viro forti brachio erit terra, et acceptus sedebit in ea?

9

Viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti.

10

Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te subita formido.

11

Vel tenebras non vides, et impetus aquarum opprimit te.

12

Nonne Deus excelsior caelo? Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!.

13

Et dicis: "Quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat?

14

Nubes latibulum eius, nec nostra considerat; et circa orbem caeli perambulat".

15

Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?

16

Qui sublati ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum.

17

Qui dicebant Deo: "Recede a nobis!" et "Quid faciet Omnipotens nobis?".

18

Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul erat ab eo.

19

Videbunt iusti et laetabuntur, et innocens subsannabit eos:

20

Vere succisus est status eorum, et reliquias eorum devoravit ignis.

21

Acquiesce igitur ei, et habeto pacem; et per haec habebis fructus optimos.

22

Suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo.

23

Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

24

Comparabis tamquam terram aurum et tamquam glaream torrentis Ophir.

25

Eritque Omnipotens metallum tuum, et argentum coacervabitur tibi.

26

Tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam.

27

Supplex rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.

28

Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.

29

Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.

30

Eripiet innocentem, eripietur autem in munditia manuum suarum".