함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Iob, CAPITULUM 25

1

Respondens autem Baldad Suhites dixit:

2

Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis.

3

Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius?

4

Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?

5

Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;

6

quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis".