함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Iob, CAPITULUM 26

1

Respondens autem Iob dixit:

2

Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?

3

Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!

4

Quem docere voluisti? Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?

5

Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.

6

Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni.

7

Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihilum.

8

Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.

9

Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam.

10

Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.

11

Columnae caeli contremiscunt et pavent ab increpatione eius.

12

In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab.

13

Spiritus eius serenavit caelos, et manus eius confodit colubrum fugientem.

14

Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?".