함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Iob, CAPITULUM 28

1

Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur.

2

Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.

3

Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae.

4

Aperuit cuniculos gens peregrina, ipsique obliti sunt pedes, penduli haerent plus quam vir nutans.

5

Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa est sicut per ignem.

6

Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.

7

Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus vulturis.

8

Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit per eam leaena.

9

Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.

10

In petris canales excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.

11

Profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita in lucem produxit.

12

Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae?

13

Nescit homo structuram eius, nec invenitur in terra viventium.

14

Abyssus dicit: "Non est in me"; et mare loquitur: "Non est mecum".

15

Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.

16

Non appendetur auro Ophir nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

17

Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18

Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis.

19

Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia nec auro mundissimo componetur.

20

Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae?

21

Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet.

22

Perditio et mors dixerunt: "Auribus nostris audivimus famam eius".

23

Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius.

24

Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo sunt, respicit.

25

Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura,

26

quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus,

27

tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit.

28

Et dixit homini: "Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia"".