Vulgata
Iob, CAPITULUM 38
Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
Quis est iste obscurans consilium sermonibus imperitis?
Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me.
Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam.
Quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel quis tetendit super eam lineam?
Super quo bases illius solidatae sunt? Aut quis demisit lapidem angularem eius,
cum clamarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?
Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi fascia obvolverem?
Definivi illud terminis meis et posui vectem et ostia
et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo et assignasti aurorae locum suum,
et, cum extrema terrae teneres, excussi sunt impii ex ea?
Vertetur in lutum signatum et stabit sicut vestimentum.
Cohibetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Numquid ingressus es scaturigines maris et in novissimis abyssi deambulasti?
Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti omnia:
In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit;
ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius?
Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum tuorum multus!
Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti,
quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli?
Per quam viam spargitur lux, diffunditur ventus urens super terram?
Quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam fulmini tonanti,
ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas in terra arida?
Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris?
De cuius sinu egressa est glacies, et pruinam de caelo quis genuit?
In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere?
Numquid produces Coronam in tempore suo et Ursam cum filiis ducis tu?
Numquid nosti leges caeli et pones scripturam eius in terra?
Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
Numquid mittes fulgura, et ibunt et dicent tibi: "Adsumus!"?
Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam?
Quis recensebit nubes in sapientia, et utres caeli quis declinabit,
quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur?
Numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis,
quando cubant in antris et in specubus insidiantur?
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos?