Vulgata
Iob, CAPITULUM 39
Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas observasti?
Dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum?
Incurvantur ad fetum et pariunt et fetus suos emittunt.
Impinguantur filii earum et adolescunt in campo, egrediuntur et non revertuntur ad eas.
Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit?
Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis.
Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit.
Explorat montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit.
Numquid volet taurus ferus servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum?
Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?
Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos?
Numquid credes illi quod revertatur et sementem in aream tuam congreget?
Ala struthionis laeta est, penna vero ciconiae et avolat.
Quando derelinquit ova sua in terra, in pulvere calefiunt.
Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur.
Privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam.
Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem eius.
Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam?
Numquid suscitabis eum quasi locustas? Gloria hinnitus eius terror;
vallem ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis.
Contemnit pavorem nec territur neque cedit gladio.
Super ipsum sonabit pharetra, micat hasta et acinaces.
Fervens et fremens sorbet terram nec consistet, cum tubae sonaverit clangor.
Ubi audierit bucinam, dicit: "Uah!". Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus.
Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?
Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum?
In petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque in culmine et arce.
Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt.
Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest".