함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Iudith, CAPITULUM 5

1

Et renuntiatum est Holoferni principi militiae virtutis Assyriae quoniam filii Israel praeparaverant se ad pugnam et transitus montanae concluserant et muris cinxerant omnem verticem montis excelsi et posuerant in campis offendicula.

2

Et iratus est iracundia valde et convocavit omnes principes Moab et duces Ammon et omnes magistratus maritimae

3

et dixit eis: "Renuntiate mihi, filii Chanaan: Quis est iste populus, qui sedet in montanis? Quae sunt autem, quas inhabitant, civitates, et quae est multitudo virtutis eorum? Et in quo est potestas et fortitudo eorum, et quis praeest super eos rex, dux militiae eorum?

4

Et quare terga verterunt, ne venirent in obviam mihi prae omnibus, qui inhabitant ad occasum?".

5

Et dixit ad eum Achior dux filiorum Ammon: "Audiat dominus meus verbum ex ore servi tui, et referam tibi veritatem de populo isto, qui inhabitat montana ista iuxta te, et non exibit mendacium ex ore servi tui.

6

Populus hic est ex progenie Chaldaeorum

7

et inhabitaverunt primum in Mesopotamia, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum praeclari.

8

Et declinaverunt de via parentum suorum et adoraverunt Deum caeli, Deum, quem cognoverunt; et eiecerunt eos a facie deorum suorum, et fugerunt in Mesopotamiam et inhabitaverunt ibi dies multos.

9

Et dixit Deus eorum, ut exirent de peregrinatione ipsorum et irent in terram Chanaan. Et inhabitaverunt ibi et repleti sunt auro et argento et pecoribus multis valde.

10

Et descenderunt in Aegyptum - cooperuerat enim fames faciem terrae Chanaan - et commorati sunt ibi, usquedum enutriti sunt et facti sunt ibi in multitudinem magnam, nec erat numerus generis eorum.

11

Et insurrexerunt super eos Aegyptii et circumvenerunt eos in luto et latere, humiliaverunt eos et posuerunt eos in servos.

12

Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie sua.

13

Et exsiccavit Deus Rubrum mare ante eos

14

et eduxit eos in viam Sinai et Cadesbarne. Et eiecerunt omnes inhabitantes in eremo

15

et habitaverunt in terra Amorraeorum et omnes Hesebonitas exstirpaverunt in virtute sua. Et transeuntes Iordanem possederunt totam montanam

16

et eiecerunt a facie sua Chananaeum et Pherezaeum et Iebusaeum et Sichem et omnes Gergesaeos et habitaverunt in ea diebus multis.

17

Et, usquedum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum ipsis bona, quia Deus odiens iniquitatem cum ipsis est.

18

Sed, cum recesserunt a via, quam disposuerat illis, exterminati sunt in bellis multis multum valde et captivi ducti sunt in terram non suam, et templum Dei eorum devenit ad solum, et civitates eorum comprehensae sunt ab adversariis.

19

Et nunc revertentes ad Deum suum ascenderunt a dispersione, qua dispersi fuerant, et possederunt Ierusalem, ubi sanctuarium eorum est, et inhabitaverunt in montana, quia erat deserta.

20

Et nunc, dominator domine, siquidem est ignorantia in populo isto, et peccant in Deum suum, inspiciemus quoniam est in illis offendiculum hoc et ascendemus et expugnabimus eos;

21

si autem non est iniquitas in ipsa gente, transeat dominus meus, ne forte protegat eos Dominus eorum et Deus eorum, et erimus in improperium coram omni terra".

22

Et factum est, ut desiit loqui Achior verba haec, murmuravit omnis populus, qui erat in circuitu tabernaculi. Et dixerunt magnates Holoferni et omnes, qui habitabant maritimam et Moab, ut configerent eum:

23

Non enim timebimus a filiis Israel; ecce enim populus, in quo non est virtus neque potestas in pugnam validam.

24

Propter hoc ascendemus, et erunt in escam militiae tuae, dominator Holofernes".