함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ieremias, CAPITULUM 27

1

In principio regni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens:

2

"Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et iuga et pones ea in collo tuo

3

et mittes ea ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum, qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iudae;

4

et praecipies eis, ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Haec dicetis ad dominos vestros:

5

Ego feci terram et hominem et iumenta, quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei, qui placuit in oculis meis.

6

Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi;

7

et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentes multae et reges magni.

8

Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius.

9

Vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt vobis: "Non servietis regi Babylonis",

10

quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et eiciam vos, et pereatis.

11

Porro gens, quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam et habitabit in ea".

12

Et ad Sedeciam regem Iudae locutus sum secundum omnia verba haec dicens: "Subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius, et vivetis.

13

Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis?

14

Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: "Non servietis regi Babylonis", quia mendacium ipsi loquuntur vobis.

15

Quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis".

16

Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: "Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis dicentes: "Ecce vasa domus Domini revertentur de Babylone nunc cito". Mendacium enim prophetant vobis.

17

Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem?

18

Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Iudae et in Ierusalem, in Babylonem".

19

Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac,

20

quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iudae de Ierusalem in Babylonem et omnes optimates Iudae et Ierusalem;

21

quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa, quae derelicta sunt in domo Domini et in domo regis Iudae et Ierusalem:

22

"In Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam ea et restitui in loco isto".