함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ieremias, CAPITULUM 3

1

Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta et contaminata est terra illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis et reverteris ad me?, dicit Dominus.

2

Leva oculos tuos ad colles et vide, ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos quasi Arabs in solitudine; et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitia tua.

3

Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere.

4

Nonne amodo vocas me: "Pater meus, dux adulescentiae meae tu es!

5

Numquid irascetur in perpetuum aut perseverabit in finem?". Ecce locuta es et fecisti mala et praevaluisti".

6

Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: "Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi.

7

Et dixi: "Cum fecerit haec omnia, ad me revertetur"; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda;

8

et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa;

9

et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et ligno.

10

Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio", ait Dominus.

11

Et dixit Dominus ad me: "Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iudae.

12

Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.

13

Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso; et vocem meam non audistis, ait Dominus.

14

Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion;

15

et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.

16

Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: "Arca testamenti Domini", neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra.

17

In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui pessimi.

18

In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem patribus vestris.

19

Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclarissimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocabitis me et post me ingredi non cessabitis.

20

Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum, sic contempsistis me, domus Israel", dicit Dominus.

21

Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.

22

"Convertimini, filii, qui aversi estis a me, et sanabo aversiones vestras". "Ecce nos venimus ad te; tu enim es Dominus Deus noster.

23

Vere mendaces erant colles et tumultus montium; vere in Domino Deo nostro salus Israel.

24

Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra, greges eorum et armenta eorum, filios eorum et filias eorum.

25

Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri".