Vulgata
Ieremias, CAPITULUM 35
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in die bus Ioachim filii Iosiae regis Iudae dicens:
"Vade ad domum Rechabitarum et loquere eis; et introduces eos in domum Domini in unam exedram et dabis eis bibere vinum".
Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiae filii Habsaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum;
et introduxi eos in domum Domini ad exedram filiorum Hanan filii Iegdaliae hominis Dei, quod erat iuxta exedram principum super exedram Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli.
Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos: "Bibite vinum".
Qui responderunt: "Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: "Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum
et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini".
Oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos et mulieres nostrae, filii et filiae nostrae,
et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus,
sed habitavimus in tabernaculis; et oboedientes fecimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater noster.
Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum et a facie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem".
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
"Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vade et dic viris Iudae et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut oboediatis verbis meis?, dicit Dominus.
Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis, ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia oboedierunt praecepto patris sui; ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens, et non oboedistis mihi.
Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me.
Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis; populus autem iste non oboedivit mihi.
Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt, vocavi illos, et non responderunt mihi".
Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: "Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae praecepit vobis,
propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus".