함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ieremias, CAPITULUM 43

1

Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec,

2

dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam: "Mendacium tu loqueris; non misit te Dominus Deus noster dicens: "Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini",

3

sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manu Chaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem".

4

Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae.

5

Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae,

6

viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps satellitum cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Ieremiam prophetam et Baruch filium Neriae,

7

et ingressi sunt terram Aegypti, quia non oboedierunt voci Domini; et venerunt usque ad Taphnas.

8

Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis dicens:

9

"Sume lapides grandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est ad portam domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudaeis;

10

et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos;

11

veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium, in gladium;

12

et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde in pace;

13

et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni".