Vulgata
Ieremias, CAPITULUM 47
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam.
Haec dicit Dominus: "Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae
a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,
pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor.
Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos?
O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile.
Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas regiones ibique condixerit illi?".